Benutzer-Werkzeuge

Webseiten-Werkzeuge


wiki:1624_vernulaeus_leges_peregrinationis

1624 Vernulaeus

Leges Peregrinationis, Et Eius Instituende Modus

Sit hoc inprimis peregrinanti persuasum. Et mansiße diu turpe est, vacuuque, reverti.

  • 1. Itaque ad utilitatem primo, tum ad voluptatem aliquam spectandum. Illa peregrinationis sit meta; hæc quidam fructus.
  • 2. Utilitas tum existit, cum mores formantur, Eruditio acquiritur, prudentia comparatur.
  • 3. ut mores formentur, curiosè exterorum Cultus, Vestitus, Actiones observari notarique debent; ita vt Elegantia cum honestate placeat, Comitasque & Urbanitas sermonis arrideat.
  • 4. In imitando nihil affectandum cupidè aut ostentandum. Quippe affectatio ineptiam pro elegantia habet, & ostentatio pro gratia risum. Vilis est, qui nimis civilis; & nimius imitator, Mimicus est.
  • 5. Vitia cuique Genti cognata providere primo oportet: deinde fugere. Nihil facilius, quam peregrinum vitium imbibitur: proinde non statim in animum admittatur, quod novitate blanditur. Non semper virtus est, ubi species virtutis est.
  • 6. Non cuiuis dextera porrigenda est, & reijciendi isti commodorum, non laborum Sodales. Multis in peregrinatione Adulatio laqueus est.
  • 7. Inter Gallos quidam vani & leues: inter Italos quidam incontinentes & proterui: inter Germanos quidam poculis nimis addicti: inter Hispanos quidam fastuosi. Omnes sæpe vitia velant, sed cautus examinat peregrinus.
  • 8. Fidendum hic & dissidendum: vel omnino nulli sidendum. Proinde quisquis peregrinaris animum & mentem claude, parce loquere, interim frontem exporrige.
  • 9. Simulare & dissimulare oportet, modicè tamen & salva virtutis dignitate. Incauti & nimis aperti non raro in Charybdim aut Syllam incidunt.
  • 10. Inter fœminas oculis non errandum. Multæ Veneres magni aliquando sunt oculorum dolores. Venustas placendo decipit,& quæ titillant non raro trucidant.
  • 11. Ut Eruditio acquiratur legendum est & audiendum. Legere etiam in patria sas est. Apud exteros, quicunq; Doctrina clari adeundi sunt & audiendi. Hic cum pugillaribus peregrinandum & omnia notanda. Prodest hic pudorem ponere, & interrogare, & blandè semper aliquid novi elicere. Facit etiam ad eruditionem multorum inspectio locorum.
  • 12. Ut Prudentia comparetur cognoscendæ exterarum formæ Rerump. notandi patriarum singularum ritus & mores, observanda Civitacum instituta & leges.
  • 13. De his omnibus prudenter inquirendum; in congressibus, in Convivijs, in Hospitijs. Audienda omnia, sed & iudicanda: nihil ibi interim facilè improbandum. Sua enim cuique placent. Hic iterum cum pugillaribus agendum, ut nihil effluat, & ab ore prudentum pendendum est.
  • 14. Prodest eius Regionis, in qua Peregrinus agit, historiam discere, bella, mores, instituta; belli, & pacis exempla; linguam denique, atque usu potius, quam præceptis.
  • 15. Benè peregrinatus est, qui melior redijt; non item qui in lustris tantum, poculis, commessationibus, ludis, saltibus, mysteria quæsivit.
  • 16. Voluptas ex inspectione ipsa Regionum, Urbium, quorumuis locorum, & omnium varietate, existit.
  • Quid vetustate, vel sanctitate, vel novitate admirandum passim diversis in Provincijs sit, edita multorum Itineraria docent. Nos proinde de ijs nihil.
wiki/1624_vernulaeus_leges_peregrinationis.txt · Zuletzt geändert: von Norbert Lüdtke