→ Reisesammlungen
→ Liste der Vorworte
Simon Grynäus
, Joannes Huttichius
Non ignoramus, optime lector, quisquis es qui istud Historicum atque Cosmographicum opus in manus sumpturus es atque lecturus, si destituaris Cosmographiæ mediocri peritia, te hinc non tantum capessurum uoluptatis & reporta turum lucri, ac si terrenæ molis habitatas partes, regna, prouincias, insulas atque earum habitudines & situs memoriæ commendatos habueris, aut saltem in tabula regiones depictas iugiter inspexeris. Sic enim licebit te quodammodo comitem adesse singularum nauigationum atque, peregrinationum, & spectatorem omnium illarum rerum, quas hi scriptores, quos in hoc uolumen coëgimus, commemorant.
Consultum propterea uisum fuit, huic tam insigni uolumini, & quale orbis hucusque uix uidit, adjicere uniuersalem orbis descriptionem, quæ exprimeret & ob oculos poneret totius terræ situm & dispositionem, maris amplissimas regiones & uarios sinus, montium quorundam & fluuiorum insignium tractus, & quicquid demum pro terræ generali cognitione utile & necessarium uisum fuit.
Non licuit quidem singularum regionum & quarumlibet insularum indicare situm, quum tabulæ angustia id minime pateretur, nec id etiam instituerimus. Verum quum Aloysius Cadamustus, Christophorus Columbus, & Albericus Vesputius nauigationes describant, traiectas in longinquissimas orbis partes, puta ad Nigritas, extremos Aphros, Arabes, Calechutios & Indianas insulas, Ludouicus uero Vartomannus patritius Romanus, & Marcus Paulus Venetus peregrinationes texant & itinera describant ad ultimos usque extensa Indos, tam ad meridiem quàm ad septentrionem expositos: sat esse duximus, & simpliciori lectori obiter indicauerimus, quem mundi locum hæc uel illa præcipua occupet regio, & quo pelago, qua plaga, quoque itinere ad eam pateat accessus.
Et certe si uel id ex hac orbis descriptione didiceris, ut faciem eius in genere memoria teneas, hoc est, ut scias quomodo terra ipsa mari mediterraneo interluit, & hoc ipso Aphrica ab Europa seiungitur: mari uero Rubro Aphrica ab Asia secernatur, terram non usque adeo ad meridiem exposita quin nauibus circumiri possit, à septentrione uero id minime fieri posse, quum terra ipsa ferè ad polum arcticum porrecta pateat:itemos ob uarias maris irrupti ones plurimos emersos sinus, ut est sinus Adriaticus, Arabicus, Persicus, Barbaricus,Gangeticus &c.multas enatas insulas, peninsulas, cherronesos, isthmos & id genus alias quamplures & uarias terræ facies, abunde satis didicisti, & quo in historicis legendis & intelligendis plurimum te iuuare poteris. Alioquin si hac generali Cosmographiæ portione destitutus sueris, quid quæso cogitabis, si quando audieris uel legeris, à Germania inferiori & ab Anglia ad partes Syriæ naues transfretare, præsertim quum Anglia septentrionem
uersus in oceano sit sita: Palæstine uero in oriente terminus sit maris mediterranei:aut per Vngariam & Bulgariam,& tandem per Asiam minorem terrestre iter patere ad terram promissionis, quum tamen mare Euxinū & Propontis intersint.
Quid præterea apud te cogitabis, si quandoce legeris Venetos per sinum Adriaticum, & per mare mediterraneum atque Rubrum Calechut petere, Lusitanos uero per altum mare totam Aphricam circuire, & traiecto sinu Indico, ad Calechut use peruenire.
Hæc & similia tibi forsan apparent scitu difficilia, præsertim quod itinera illa non sis emensus, & tamen sunt homini qui in Cosmographia uel mediocriter est doctus, compertissima, etiam si extra patriam suam nunquam mouit pedem.
Nam hoc primum & præcipuum Cosmographiæ est studium, ut sciamus totius orbis & singularum eius partium situm.
Ex hoc enim facile licebit cognoscere, quæ mediæ regiones sint peragrandæ, si ab una prouincia ad aliam longe ab illa dissitam sit eundum, aut quo mari,quibusque fluuijs illuc ueniri poslit:denique quanto itineris interuallo inter se duæ certæ distent prouinciæ aut ciuitates, siue una ad Aquilonem, & alia ad Austrum sit expolita, siue una Occidentē, & alia teneat Orientem.
…